ГлавнаяИсполнителиLes Jumeaux DiscordantsAlmus Spiritus
название:

Almus Spiritus


автор:

Les Jumeaux Discordants


рейтинг: ★★★★★ / 4.7 / 654 просмотра
Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis [bad word] dis, alterum [bad word] beluis commune est.
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrum que per se indigens alterum alterius auxilio eget.

Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте
А как ты думаешь, о чем песня "Almus Spiritus" ?
2010-2020 © WebKind.Ru Тексты песен