ГлавнаяИсполнителиGaudeamus igiturГимн студентов
название:

Гимн студентов


автор:

Gaudeamus igitur


рейтинг: ★★★★★ / 5.3 / 1334 просмотра
Латинский текст

1. Gaudeamus igitur,
 Juvenes dum sumus!
 Post jucundam juventutem,
 Post molestam senectutem
 Nos habebit humus!

 

2. Ubi sunt, qui ante nos
 In mundo fuere?
 Vadite ad superos,
 Transite ad inferos,
 Hos si vis videre!1)

 

3. Vita nostra brevis est,
 Brevi finietur.
 Venit mors velociter,
 Rapit nos atrociter,
 Nemini parcetur!

 

4. Vivat Academia!
 Vivant professores!
 Vivat membrum quodlibet!
 Vivant membra quaelibet!
 Semper sint in flore!

 

5. Vivant omnes virgines
 Graciles, formosae!2)
 Vivant et mulieres
 Tenerae, amabiles,
 Bonae, laboriosae!

 

6. Vivat et Respublica
 Et qui illam regunt!3)
 Vivat nostra civitas,
 Maecenatum caritas,
 Qui nos hic protegunt!4)

 

7. Pereat tristitia,
 Pereant dolores!5)
 Pereat diabolus,
 Quivis antiburschius
 Atque irrisores!

1) Ubi jam fuere!
 2) Faciles, formosae!
3) Et qui illam regit!
4) Quae nos hic protegit!
5) Pereant  osores!

Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте
А как ты думаешь, о чем песня "Гимн студентов" ?
2010-2020 © WebKind.Ru Тексты песен