ГлавнаяИсполнителиГимн студентовGaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus!
название:

Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus!


автор:

Гимн студентов


рейтинг: ★★★★★ / 5.3 / 1261 просмотр
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus (bis).

Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere (bis).

Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur (bis).

Vivat Academia,
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet
Semper sint in flore! (bis)

Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae (bis).

Vivat et Respublica
Et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit! (bis)

Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores! (bis)

Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте
А как ты думаешь, о чем песня "Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus!" ?
2010-2020 © WebKind.Ru Тексты песен