ГлавнаяИсполнителиRichard Souther, Emily van EveraO Euchari in leta via
название:

O Euchari in leta via


автор:

Richard Souther, Emily van Evera


рейтинг: ★★★★★ / 5.1 / 1148 просмотров
O Euchari,
In leta via ambulasti,
Ubi [bad word] Filio Dei mansisti
Illum tangendo
Et miracula eius, que fecit, videndo.
 
(Tu eum perfecte amasti,) [bad word] sodales tui exterriti erant,
Pro eo, quod homines erant
Nec possibilitatem habebant
Bona perfecte intueri.
 
Tu autem in ardente amore plene caritatis
Illum amplexus es, [bad word] manipulos preceptorum eius
Ad te collegisti.
 
O Euchari,
Valde beatus fuisti, [bad word] Verbum Dei te in igne columbe imbuit.
Ubi tu quasi aurora illuminatus es
Et sic fundamentum ecclesie
Edificasti.
 
Et in pectore tuo
Choruscat dies,
In quo tria tabernacula
Supra marmoream columpnam stant
In civitate Dei.
 
(Per os tuum Ecclesia ruminat
Vetus et novum vinum,)
Videlicet poculum sanctitatis.
 
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis,
Ita quod supra montes clamavit,
Ut colles et ligna se declinarent
Ac mamillas illius sugerent.
 
(Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba,
Ne in cerimoniis Dei deficiat,
Sed ut vivens holocaustum
Ante altare Dei fiat.)

Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте
А как ты думаешь, о чем песня "O Euchari in leta via" ?
2010-2020 © WebKind.Ru Тексты песен